MANNA Veterum

MANNA Veterum
MANNA Veterum
idem cum recentiorum Saccharo Bambus; liquidum mel est, quod in Prasiis, quae Indiae gens est eirca Gang m, Vere praesertim ac Autumnô pluere, Aelianus Histor. Animal. l. 15. c. 7. his verbis tradit: Ο῞περ ἐμπίπτον ταῖς πόαις, καὶ ταῖς τῶν ἑλείων καλάμων κόμαις, νομὰς ταῖς βουσὶ καὶ τοῖς προβάτοις παρέχει θαυμαςτὰς, Quod in herbas et palustrium arundinum comas incidens, mira bobus et ovibus pabula praestat. Pastores enim ex pecore eo rore depastô ἀμέλγουσι περιγλύκιςτον γάλα καὶ οὐ δέονται αναμίξαι αὐτῷ μέλι, ὁπεροῦν δρώσι Ε῞λληνες, Suavissimum lac exprimunt, nec ei mel miscere opus habent, quomodo Graeci faciunt. Nempe mel illud est ipsissimum ucterum Scriptorum saccharum, de quo Dioscorides, Plinius, Galenus, Paulus Aegineta, Arrianus in Periplo Maris Erythraei, Hesych. verbô Σάκταρον, Aphrodisaeus l. 2. Problem. 74. Alii. Arabes tabaschir vocant, et recentiores saccharum, ut diximus, Bambu aut Mambu. Quod ideo observat Bochart. quia Israelitarum armenta et greges aliquam diu in deserto simili rore vixerunt, Manna scil. caelitus delapsô, quod pecori non nisi pabulum, Dei Populo et pabulum, et simulsacramentum fuit, qua de re vide Exod. c. 16. v. 15. et seqq. et ad h. l. Andr. Rivetum Exercit. in Exod. Franc. Burmannum, Alios: a quibus discas, licet Manna illis regionibus familiaris esset, Deum tamen usum eius Israelitis non uno modô miraculosum reddidisse. Namque tum quottidie cadebat, non Vere solum et Autumnô, uti alias: dein omni Sabbathô cessabat, postquam pridie duplô pluisset; Porro, tantâ copiâ dabatur Israelitis, ut toti populo in 40. annos suffecerit. Cum alias in medicina solum usum haberet, Israelitis cibi, et quidem unici locô fuit. Adde, quod contra Dei interdictum a quibusdam in crastinum servatum, produxit vermes et foetuit: cum alias diu conservari incolume possit. Non vero solum in herbas et arundines, sed et in terram et saxa decidit, praesertim in Syria et Italia, ubi quod in Calabria pluit, optimum habetur, etc. Vide infra ubi de Saccharo, voce Tabaitae, ubi de poculis in quibus Mannam suam dissolvebant Veteres, et supra in voce Bedolach. Item ubi de Calamino Melle. Apud Iul Africanum l. 5. de tumulos S. Ioann. Euangelistae. Et protinus manna exiens de sepulchro apparuit cunctis, quam usque hodie gignit locus iste, Gregorium Turonens. de Mirac. l. 1. c. 30. de eodem S. Ioanne, quibus adde Leonem Ostiensem, Manna liquor dicitur vel pulvis odorus, qui de sepulchro seu corpore eius effluere ferebatur. Quod et de aliis quibusdam Sanctis, qui μυροβλύται hinc Graecis dicti sunt, referunt Alii. De Manna vero Veterum vide praeter Auctores laudatos, inprimis Salmas. ad Solin. et Dissertat. peculiar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • SACAR Mambu — sponte nascens in harundinibus dictis Mambu, Indicâ voce, et amyli modô crassum ac fragile; Persis et Arabibus Tabaxir, idem est cum Saccharo Veterum, quod cum aerio melle, quae manna est nostra, idem facit Isidor. Origin. l. 20. Sunt autem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CALAMINUM Mel — apud veterem Auctorem, qui περιήγησιν Orbis scripsit, sub Constantino, ubi de Seribus et vicinis aliis gentibus: Proedictoe autem gentes vivunt pomis, et piper et mella calamina: panem enim caelestem cottidiamum accipiunt: Graecis μέλι καλάμινον …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CALAMUS Militaris — apud Plin. occurrit l. 16. c. 36. Calamis Orientis populi bella conficiunt: Calamis spicula addunt irrevocabili noxiâ? Mortem accelerant pinnâ additâ calamis. Fitque et ex ipso telum aliud fractô, in vulneribus. His armis Solem ipsum adumbrant.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ITALIA — I. ITALIA apud vetustissimos Scriptores, Brutiorum proprie regio est, quam Phoenices dixêre Itariam, quasi Piceariam, propter picis copiam praestantiamque, ut Bochart, erudite demonstrat. Vide eum Parte prior. l. 2. c. 26. ut et quae dicta suo… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”